EPHESIANS
Chapter 2
Ephe | VulgClem | 2:2 | in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, | |
Ephe | VulgClem | 2:3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri : | |
Ephe | VulgClem | 2:4 | Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, | |
Ephe | VulgClem | 2:5 | et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), | |
Ephe | VulgClem | 2:7 | ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. | |
Ephe | VulgClem | 2:10 | Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. | |
Ephe | VulgClem | 2:11 | Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta : | |
Ephe | VulgClem | 2:12 | quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. | |
Ephe | VulgClem | 2:13 | Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. | |
Ephe | VulgClem | 2:14 | Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, | |
Ephe | VulgClem | 2:15 | legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem : | |
Ephe | VulgClem | 2:16 | et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. | |
Ephe | VulgClem | 2:17 | Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. | |
Ephe | VulgClem | 2:19 | Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, | |
Ephe | VulgClem | 2:20 | superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : | |