EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 5
Exod | VulgCont | 5:1 | Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. | |
Exod | VulgCont | 5:2 | At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. | |
Exod | VulgCont | 5:3 | Dixeruntque: Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. | |
Exod | VulgCont | 5:4 | Ait ad eos rex Ægypti: Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra. | |
Exod | VulgCont | 5:5 | Dixitque Pharao: Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? | |
Exod | VulgCont | 5:7 | Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. | |
Exod | VulgCont | 5:8 | Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. | |
Exod | VulgCont | 5:10 | Igitur egressi præfecti operum et exactores, ad populum dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: | |
Exod | VulgCont | 5:11 | ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. | |
Exod | VulgCont | 5:13 | Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. | |
Exod | VulgCont | 5:14 | Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie? | |
Exod | VulgCont | 5:15 | Veneruntque præpositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? | |
Exod | VulgCont | 5:16 | Paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et iniuste agitur contra populum tuum. | |
Exod | VulgCont | 5:18 | Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. | |
Exod | VulgCont | 5:19 | Videbantque se præpositi filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. | |
Exod | VulgCont | 5:21 | et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. | |
Exod | VulgCont | 5:22 | Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? | |