Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Ezek VulgSist 12:2  Fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident: et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.
Ezek VulgSist 12:3  Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis: transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant: quia domus exasperans est.
Ezek VulgSist 12:4  Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
Ezek VulgSist 12:5  Ante oculos eorum perfode tibi parietem: et egredieris per eum.
Ezek VulgSist 12:6  In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram. quia portentum dedi te domui Israel.
Ezek VulgSist 12:7  Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem: et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
Ezek VulgSist 12:9  Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: Quid tu facis?
Ezek VulgSist 12:10  Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eorum.
Ezek VulgSist 12:11  Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis. in transmigrationem, et in captivitatem ibunt.
Ezek VulgSist 12:12  Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient ut educant eum: facies eius operietur ut non videat oculo terram.
Ezek VulgSist 12:13  Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum: et ipsam non videbit, ibique morietur.
Ezek VulgSist 12:14  Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius, et agmina eius dispergam in omnem ventum: et gladium evaginabo post eos.
Ezek VulgSist 12:15  Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in Gentibus, et disseminavero eos in terris.
Ezek VulgSist 12:16  Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia scelera eorum in Gentibus, ad quas ingredientur: et scient quia ego Dominus.
Ezek VulgSist 12:18  Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede: sed et aquam tuam in festinatione, et moerore bibe.
Ezek VulgSist 12:19  Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in solicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea.
Ezek VulgSist 12:20  Et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta: et scietis quia ego Dominus.
Ezek VulgSist 12:22  Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel? dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio.
Ezek VulgSist 12:23  Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
Ezek VulgSist 12:24  Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel.
Ezek VulgSist 12:25  Quia ego Dominus loquar: et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.
Ezek VulgSist 12:27  Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: Visio, quam hic videt, in dies multos: et in tempora longa iste prophetat.
Ezek VulgSist 12:28  Propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum, quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.