EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 24
Ezek | VulgSist | 24:1 | Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: | |
Ezek | VulgSist | 24:2 | Fili hominis scribe tibi nomen diei huius, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie. | |
Ezek | VulgSist | 24:3 | Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. | |
Ezek | VulgSist | 24:4 | Congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. | |
Ezek | VulgSist | 24:5 | Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius. | |
Ezek | VulgSist | 24:6 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea: per partes et per partes suas eiice eam, non cecidit super eam sors. | |
Ezek | VulgSist | 24:7 | Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere. | |
Ezek | VulgSist | 24:8 | Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer: dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur. | |
Ezek | VulgSist | 24:9 | Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram. | |
Ezek | VulgSist | 24:10 | Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent. | |
Ezek | VulgSist | 24:11 | Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius: et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius: | |
Ezek | VulgSist | 24:12 | multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. | |
Ezek | VulgSist | 24:13 | Immunditia tua execrabilis: quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. | |
Ezek | VulgSist | 24:14 | Ego Dominus locutus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: iuxta vias tuas, et iuxta adinventiones tuas iudicabo te, dicit Dominus. | |
Ezek | VulgSist | 24:16 | Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. | |
Ezek | VulgSist | 24:17 | Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. | |
Ezek | VulgSist | 24:18 | Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. | |
Ezek | VulgSist | 24:19 | Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? | |
Ezek | VulgSist | 24:21 | Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: et filii vestri, filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent. | |
Ezek | VulgSist | 24:22 | Et facietis sicut feci: Ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. | |
Ezek | VulgSist | 24:23 | Coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. | |
Ezek | VulgSist | 24:24 | Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. | |
Ezek | VulgSist | 24:25 | Et tu fili hominis ecce in die, qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios, et filias eorum: | |