Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EZEKIEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 44
Ezek Vulgate 44:1  et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem et erat clausa
Ezek Vulgate 44:2  et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa
Ezek Vulgate 44:3  principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur
Ezek Vulgate 44:4  et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam
Ezek Vulgate 44:5  et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii
Ezek Vulgate 44:6  et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel
Ezek Vulgate 44:7  eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris
Ezek Vulgate 44:8  et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
Ezek Vulgate 44:9  haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel
Ezek Vulgate 44:10  sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam
Ezek Vulgate 44:11  erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
Ezek Vulgate 44:12  pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
Ezek Vulgate 44:13  et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt
Ezek Vulgate 44:14  et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in ea
Ezek Vulgate 44:15  sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus
Ezek Vulgate 44:16  ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas
Ezek Vulgate 44:17  cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
Ezek Vulgate 44:18  vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore
Ezek Vulgate 44:19  cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis
Ezek Vulgate 44:20  caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua
Ezek Vulgate 44:21  et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius
Ezek Vulgate 44:22  et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient
Ezek Vulgate 44:23  et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis
Ezek Vulgate 44:24  et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt
Ezek Vulgate 44:25  et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
Ezek Vulgate 44:26  et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei
Ezek Vulgate 44:27  et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
Ezek Vulgate 44:28  erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum
Ezek Vulgate 44:29  victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit
Ezek Vulgate 44:30  et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae
Ezek Vulgate 44:31  omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes