Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I JOHN
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
I Jo VulgCont 2:1  Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum:
I Jo VulgCont 2:2  et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
I Jo VulgCont 2:3  Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata eius observemus.
I Jo VulgCont 2:4  Qui dicit se nosse eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
I Jo VulgCont 2:5  Qui autem servat verbum eius, vere in hoc charitas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
I Jo VulgCont 2:6  Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
I Jo VulgCont 2:7  Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
I Jo VulgCont 2:8  Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen iam lucet.
I Jo VulgCont 2:9  Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
I Jo VulgCont 2:10  Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
I Jo VulgCont 2:11  Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos eius.
I Jo VulgCont 2:12  Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
I Jo VulgCont 2:13  Scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum.
I Jo VulgCont 2:14  Scribo vobis infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et Verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
I Jo VulgCont 2:15  Nolite diligere mundum, neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo:
I Jo VulgCont 2:16  quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
I Jo VulgCont 2:17  Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.
I Jo VulgCont 2:18  Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia Antichristus venit: et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
I Jo VulgCont 2:19  Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
I Jo VulgCont 2:20  Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
I Jo VulgCont 2:21  Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
I Jo VulgCont 2:22  Quis est mendax, nisi is, qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
I Jo VulgCont 2:23  Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet. Qui confitetur Filium, et Patrem habet.
I Jo VulgCont 2:24  Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: Si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio, et Patre manebitis.
I Jo VulgCont 2:25  Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
I Jo VulgCont 2:27  Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
I Jo VulgCont 2:28  Et nunc filioli manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius.
I Jo VulgCont 2:29  Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.