I JOHN
Chapter 2
I Jo | VulgSist | 2:1 | Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum: | |
I Jo | VulgSist | 2:2 | et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. | |
I Jo | VulgSist | 2:4 | Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. | |
I Jo | VulgSist | 2:5 | Qui autem servat verbum eius, vere in hoc charitas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. | |
I Jo | VulgSist | 2:7 | Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: Mandatum vetus est verbum, quod audistis. | |
I Jo | VulgSist | 2:8 | Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebrae transierunt, et verum lumen iam lucet. | |
I Jo | VulgSist | 2:11 | Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius. | |
I Jo | VulgSist | 2:13 | Scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum. | |
I Jo | VulgSist | 2:14 | Scribo vobis infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. | |
I Jo | VulgSist | 2:15 | Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: | |
I Jo | VulgSist | 2:16 | quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. | |
I Jo | VulgSist | 2:17 | Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. | |
I Jo | VulgSist | 2:18 | Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia Antichristus venit: et nunc Antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. | |
I Jo | VulgSist | 2:19 | Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. | |
I Jo | VulgSist | 2:21 | Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. | |
I Jo | VulgSist | 2:22 | Quis est mendax, nisi is, qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium. | |
I Jo | VulgSist | 2:23 | Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet. qui confitetur Filium, et Patrem habet. | |
I Jo | VulgSist | 2:24 | Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: Quia si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio, et Patre manebitis. | |
I Jo | VulgSist | 2:27 | Et unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. | |
I Jo | VulgSist | 2:28 | Et nunc filioli manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius. | |