Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
I Sa VulgSist 9:1  Et erat vir de Beniamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seor, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Iemini, fortis robore.
I Sa VulgSist 9:2  Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israel melior illo. ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
I Sa VulgSist 9:3  Perierant autem asinae Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim,
I Sa VulgSist 9:4  et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per Terram Salim, et non erant: sed et per Terram Iemini, et minime repererunt.
I Sa VulgSist 9:5  Cum autem venissent in Terram Suph, dixit Saul ad puerum, qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et solicitus sit pro nobis.
I Sa VulgSist 9:6  Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit. nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
I Sa VulgSist 9:7  Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitachiis nostris: et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud.
I Sa VulgSist 9:8  Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea, quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram.
I Sa VulgSist 9:9  (Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad Videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns.)
I Sa VulgSist 9:10  Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus, Veni, eamus. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei.
I Sa VulgSist 9:11  Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est Videns?
I Sa VulgSist 9:12  Quae respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso.
I Sa VulgSist 9:13  Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum. neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
I Sa VulgSist 9:14  Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
I Sa VulgSist 9:15  Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens:
I Sa VulgSist 9:16  Hac ipsa hora, quae nunc est, cras mittam virum ad te de Terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum: quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me.
I Sa VulgSist 9:17  Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce, vir, quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo.
I Sa VulgSist 9:18  Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus Videntis.
I Sa VulgSist 9:19  Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum Videns. ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia, quae sunt in corde tuo, indicabo tibi.
I Sa VulgSist 9:20  Et de asinis, quas nudiustertius perdidisti, ne solicitus sis, quia inventae sunt. Et cuius erunt optima quaeque Israel? nonne tibi et omni domui patris tui?
I Sa VulgSist 9:21  Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israel, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum?
I Sa VulgSist 9:22  Assumens itaque Samuel Saulem, et puerum eius, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum, qui fuerant invitati. erant enim quasi triginta viri.
I Sa VulgSist 9:23  Dixitque Samuel coco: Da partem, quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te.
I Sa VulgSist 9:24  Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, pone ante te, et comede: quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
I Sa VulgSist 9:25  Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit.
I Sa VulgSist 9:26  Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, ut dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel.
I Sa VulgSist 9:27  Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.