ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 48
Isai | VulgHetz | 48:1 | Audite hæc domus Iacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Iuda existis, qui iuratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in iustitia. | |
Isai | VulgHetz | 48:2 | De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen eius. | |
Isai | VulgHetz | 48:3 | Priora ex tunc annunciavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. | |
Isai | VulgHetz | 48:5 | Prædixi tibi ex tunc: antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista. | |
Isai | VulgHetz | 48:6 | Quæ audisti, vide omnia: vos autem num annunciastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis: | |
Isai | VulgHetz | 48:7 | nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. | |
Isai | VulgHetz | 48:8 | Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. | |
Isai | VulgHetz | 48:9 | Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. | |
Isai | VulgHetz | 48:11 | Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. | |
Isai | VulgHetz | 48:12 | Audi me Iacob, et Israel quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. | |
Isai | VulgHetz | 48:13 | Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos: ego vocabo eos, et stabunt simul. | |
Isai | VulgHetz | 48:14 | Congregamini omnes vos, et audite: quis de eis annunciavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. | |
Isai | VulgHetz | 48:16 | Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus eius. | |
Isai | VulgHetz | 48:17 | Hæc dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. | |
Isai | VulgHetz | 48:18 | Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris. | |
Isai | VulgHetz | 48:19 | et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius: non interisset, et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. | |
Isai | VulgHetz | 48:20 | Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exultationis annunciate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Iacob. | |
Isai | VulgHetz | 48:21 | Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. | |