Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 59
Isai VulgHetz 59:1  Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat:
Isai VulgHetz 59:2  Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret.
Isai VulgHetz 59:3  Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Isai VulgHetz 59:4  Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
Isai VulgHetz 59:5  Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum.
Isai VulgHetz 59:6  Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
Isai VulgHetz 59:7  Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
Isai VulgHetz 59:8  Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum. semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
Isai VulgHetz 59:9  Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendet nos iustitia: expectavimus lucem, et ecce tenebræ: splendorem, et in tenebris ambulavimus.
Isai VulgHetz 59:10  Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui.
Isai VulgHetz 59:11  Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus. expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongata est a nobis.
Isai VulgHetz 59:12  Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis. quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus,
Isai VulgHetz 59:13  peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii.
Isai VulgHetz 59:14  Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
Isai VulgHetz 59:15  Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, prædæ patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
Isai VulgHetz 59:16  et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
Isai VulgHetz 59:17  Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli.
Isai VulgHetz 59:18  Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet.
Isai VulgHetz 59:19  Et timebunt qui ab Occidente, nomen Domini: et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit:
Isai VulgHetz 59:20  et venerit Sion redemptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus.
Isai VulgHetz 59:21  Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.