Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Jere VulgSist 10:1  Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos domus Israel.
Jere VulgSist 10:2  Haec dicit Dominus: Iuxta vias Gentium nolite discere: et a signis caeli nolite metuere, quae timent Gentes:
Jere VulgSist 10:3  quia leges populorum vanae sunt: quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia.
Jere VulgSist 10:4  Argento, et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur.
Jere VulgSist 10:5  In similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
Jere VulgSist 10:6  Non est similis tui Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
Jere VulgSist 10:7  Quis non timebit te o rex Gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui.
Jere VulgSist 10:8  Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
Jere VulgSist 10:9  Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis, et manus aerarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum. opus artificum universa haec.
Jere VulgSist 10:10  Dominus autem Deus verus est: ipse Deus vivens, et rex sempiternus. ab indignatione eius commovebitur terra: et non sustinebunt Gentes comminationem eius.
Jere VulgSist 10:11  Sic ergo dicetis eis: Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his, quae sub caelo sunt.
Jere VulgSist 10:12  Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos.
Jere VulgSist 10:13  Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
Jere VulgSist 10:14  Stultus factus est omnis homo a scientia, confusus est artifex omnis in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Jere VulgSist 10:15  Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suae peribunt.
Jere VulgSist 10:16  Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est: et Israel virga hereditatis eius: Dominus exercituum nomen illi.
Jere VulgSist 10:17  Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione:
Jere VulgSist 10:18  quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe proiiciam habitatores terrae in hac vice: et tribulabo eos ita ut non inveniantur.
Jere VulgSist 10:19  Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam.
Jere VulgSist 10:20  Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
Jere VulgSist 10:21  Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
Jere VulgSist 10:22  Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Iuda solitudinem, et habitaculum draconum.
Jere VulgSist 10:23  Scio Domine quia non est hominis via eius: nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
Jere VulgSist 10:24  Corripe me Domine, verumtamen in iudicio: et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
Jere VulgSist 10:25  Effunde indignationem tuam super Gentes, quae non cognoverunt te, et super provincias, quae nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Iacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus eius dissipaverunt.