JUDGES
Chapter 18
Judg | VulgCont | 18:1 | In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. | |
Judg | VulgCont | 18:2 | Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michæ, requieverunt ibi: | |
Judg | VulgCont | 18:3 | et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti? | |
Judg | VulgCont | 18:4 | Qui respondit eis: Hæc, et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos. | |
Judg | VulgCont | 18:5 | Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. | |
Judg | VulgCont | 18:6 | Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. | |
Judg | VulgCont | 18:7 | Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, iuxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. | |
Judg | VulgCont | 18:8 | Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt: | |
Judg | VulgCont | 18:9 | Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem: nolite negligere, nolite cessare. Eamus, et possideamus eam, nullus erit labor. | |
Judg | VulgCont | 18:10 | Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum, quæ gignuntur in terra. | |
Judg | VulgCont | 18:11 | Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis, | |
Judg | VulgCont | 18:12 | ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan, nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim. | |
Judg | VulgCont | 18:14 | dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam Terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat. | |
Judg | VulgCont | 18:15 | Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis. | |
Judg | VulgCont | 18:17 | At illi, qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus. | |
Judg | VulgCont | 18:18 | Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis? | |
Judg | VulgCont | 18:19 | Cui responderunt: Tace, et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel? | |
Judg | VulgCont | 18:20 | Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis. | |
Judg | VulgCont | 18:21 | Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac iumenta, et omne quod erat pretiosum, | |
Judg | VulgCont | 18:22 | et iam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt, | |
Judg | VulgCont | 18:23 | et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? Cur clamas? | |
Judg | VulgCont | 18:24 | Qui respondit: Meos deos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis: Quid tibi est? | |
Judg | VulgCont | 18:25 | Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. | |
Judg | VulgCont | 18:26 | Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas, quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. | |
Judg | VulgCont | 18:27 | Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quæ supra diximus: veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii: urbemque incendio tradiderunt, | |
Judg | VulgCont | 18:28 | nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob: quam rursum extruentes habitaverunt in ea, | |
Judg | VulgCont | 18:29 | vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quæ prius Lais dicebatur. | |
Judg | VulgCont | 18:30 | Posueruntque sibi sculptile, et Ionathan filium Gersam filii Moysi, ac filios eius sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suæ. | |