LEVITICUS
Chapter 3
Levi | VulgCont | 3:1 | Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. | |
Levi | VulgCont | 3:2 | Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris circuitum. | |
Levi | VulgCont | 3:3 | Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: | |
Levi | VulgCont | 3:5 | Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito: in oblationem suavissimi odoris Domino. | |
Levi | VulgCont | 3:6 | Si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt. | |
Levi | VulgCont | 3:8 | ponet manum suam super caput victimæ suæ: quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii: fundentque filii Aaron sanguinem eius per circuitum altaris. | |
Levi | VulgCont | 3:10 | cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum renunculis. | |
Levi | VulgCont | 3:13 | ponet manum suam super caput eius: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum. | |
Levi | VulgCont | 3:14 | Tollentque ex ea in pastum ignis Dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: | |
Levi | VulgCont | 3:15 | duos renunculos cum reticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arvinam iecoris cum renunculis. | |
Levi | VulgCont | 3:16 | Adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit: | |