Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Matt VulgHetz 4:1  Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
Matt VulgHetz 4:2  Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Matt VulgHetz 4:3  Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
Matt VulgHetz 4:4  Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
Matt VulgHetz 4:5  Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
Matt VulgHetz 4:6  et dixit ei: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Matt VulgHetz 4:7  Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
Matt VulgHetz 4:8  Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
Matt VulgHetz 4:9  et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Matt VulgHetz 4:10  Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
Matt VulgHetz 4:11  Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
Matt VulgHetz 4:12  Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam:
Matt VulgHetz 4:13  et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
Matt VulgHetz 4:14  ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Matt VulgHetz 4:15  Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilæa gentium:
Matt VulgHetz 4:16  populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Matt VulgHetz 4:17  Exinde cœpit Iesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
Matt VulgHetz 4:18  Ambulans autem Iesus iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)
Matt VulgHetz 4:19  et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Matt VulgHetz 4:20  At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
Matt VulgHetz 4:21  Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
Matt VulgHetz 4:22  Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
Matt VulgHetz 4:23  Et circuibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
Matt VulgHetz 4:24  Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
Matt VulgHetz 4:25  et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudæa, et de trans Iordanem.