NUMBERS
Chapter 9
Numb | VulgSist | 9:1 | Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de Terra Aegypti, mense primo dicens: | |
Numb | VulgSist | 9:3 | quartadecima die mensis huius ad vesperam, iuxta omnes ceremonias et iustificationes eius. | |
Numb | VulgSist | 9:5 | Qui fecerunt tempore suo: quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai. Iuxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel. | |
Numb | VulgSist | 9:6 | Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, | |
Numb | VulgSist | 9:7 | dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? | |
Numb | VulgSist | 9:10 | Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino | |
Numb | VulgSist | 9:11 | in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam: cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: | |
Numb | VulgSist | 9:12 | non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os eius non confringent, omnem ritum Phase observabunt. | |
Numb | VulgSist | 9:13 | Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. | |
Numb | VulgSist | 9:14 | Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino iuxta ceremonias et iustificationes eius. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae. | |
Numb | VulgSist | 9:15 | Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. | |
Numb | VulgSist | 9:16 | sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. | |
Numb | VulgSist | 9:17 | Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. | |
Numb | VulgSist | 9:18 | Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: | |
Numb | VulgSist | 9:19 | et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur | |
Numb | VulgSist | 9:20 | quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. | |
Numb | VulgSist | 9:21 | Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et, si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. | |
Numb | VulgSist | 9:22 | Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. | |