Toggle notes
Chapter 1
Phil | VulgClem | 1:1 | Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, | |
Phil | VulgClem | 1:2 | et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. | |
Phil | VulgClem | 1:5 | audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos : | |
Phil | VulgClem | 1:6 | ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. | |
Phil | VulgClem | 1:7 | Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. | |
Phil | VulgClem | 1:8 | Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet : | |
Phil | VulgClem | 1:9 | propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi : | |
Phil | VulgClem | 1:13 | quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii : | |
Phil | VulgClem | 1:14 | sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. | |
Phil | VulgClem | 1:16 | jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ? | |
Phil | VulgClem | 1:19 | Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes : | |
Phil | VulgClem | 1:21 | Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies. | |
Phil | VulgClem | 1:22 | Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis. | |