Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Roma VulgClem 13:1  Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
Roma VulgClem 13:2  Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :
Roma VulgClem 13:3  nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :
Roma VulgClem 13:4  Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.
Roma VulgClem 13:5  Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
Roma VulgClem 13:6  Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
Roma VulgClem 13:7  Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
Roma VulgClem 13:8  Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
Roma VulgClem 13:9  Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
Roma VulgClem 13:10  Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Roma VulgClem 13:11  Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
Roma VulgClem 13:12  Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
Roma VulgClem 13:13  Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :
Roma VulgClem 13:14  sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.