ROMANS
Chapter 1
Roma | VulgClem | 1:4 | qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri : | |
Roma | VulgClem | 1:5 | per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, | |
Roma | VulgClem | 1:7 | omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. | |
Roma | VulgClem | 1:8 | Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. | |
Roma | VulgClem | 1:9 | Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio | |
Roma | VulgClem | 1:10 | semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. | |
Roma | VulgClem | 1:11 | Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos : | |
Roma | VulgClem | 1:12 | id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. | |
Roma | VulgClem | 1:13 | Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. | |
Roma | VulgClem | 1:16 | Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. | |
Roma | VulgClem | 1:17 | Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit. | |
Roma | VulgClem | 1:18 | Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent : | |
Roma | VulgClem | 1:20 | Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles. | |
Roma | VulgClem | 1:21 | Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : | |
Roma | VulgClem | 1:23 | Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. | |
Roma | VulgClem | 1:24 | Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis : | |
Roma | VulgClem | 1:25 | qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. | |
Roma | VulgClem | 1:26 | Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. | |
Roma | VulgClem | 1:27 | Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. | |
Roma | VulgClem | 1:28 | Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, | |
Roma | VulgClem | 1:29 | repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones, | |
Roma | VulgClem | 1:30 | detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, | |