Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Roma VulgClem 4:1  Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
Roma VulgClem 4:2  Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Roma VulgClem 4:3  Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
Roma VulgClem 4:4  Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
Roma VulgClem 4:5  Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
Roma VulgClem 4:6  Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
Roma VulgClem 4:7  Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Roma VulgClem 4:9  Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
Roma VulgClem 4:10  Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.
Roma VulgClem 4:11  Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :
Roma VulgClem 4:12  et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
Roma VulgClem 4:13  Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.
Roma VulgClem 4:14  Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
Roma VulgClem 4:15  Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
Roma VulgClem 4:16  Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
Roma VulgClem 4:17  (sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :
Roma VulgClem 4:18  qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
Roma VulgClem 4:19  Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
Roma VulgClem 4:20  In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
Roma VulgClem 4:21  plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
Roma VulgClem 4:23  Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
Roma VulgClem 4:24  sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
Roma VulgClem 4:25  qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.