ROMANS
Chapter 5
Roma | VulgClem | 5:1 | Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum : | |
Roma | VulgClem | 5:2 | per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. | |
Roma | VulgClem | 5:3 | Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : | |
Roma | VulgClem | 5:5 | spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. | |
Roma | VulgClem | 5:6 | Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? | |
Roma | VulgClem | 5:8 | Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, | |
Roma | VulgClem | 5:9 | Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. | |
Roma | VulgClem | 5:10 | Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. | |
Roma | VulgClem | 5:11 | Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. | |
Roma | VulgClem | 5:12 | Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. | |
Roma | VulgClem | 5:13 | Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. | |
Roma | VulgClem | 5:14 | Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. | |
Roma | VulgClem | 5:15 | Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. | |
Roma | VulgClem | 5:16 | Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem. | |
Roma | VulgClem | 5:17 | Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. | |
Roma | VulgClem | 5:18 | Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. | |
Roma | VulgClem | 5:19 | Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. | |
Roma | VulgClem | 5:20 | Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : | |