ROMANS
Chapter 3
Roma | VulgClem | 3:3 | Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit. | |
Roma | VulgClem | 3:4 | Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris. | |
Roma | VulgClem | 3:5 | Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? | |
Roma | VulgClem | 3:7 | Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ? | |
Roma | VulgClem | 3:8 | et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est. | |
Roma | VulgClem | 3:9 | Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, | |
Roma | VulgClem | 3:12 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. | |
Roma | VulgClem | 3:13 | Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum : | |
Roma | VulgClem | 3:19 | Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : | |
Roma | VulgClem | 3:20 | quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. | |
Roma | VulgClem | 3:21 | Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis. | |
Roma | VulgClem | 3:22 | Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio : | |
Roma | VulgClem | 3:25 | quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum | |
Roma | VulgClem | 3:26 | in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. | |
Roma | VulgClem | 3:27 | Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei. | |
Roma | VulgClem | 3:30 | quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. | |