ROMANS
Chapter 2
Roma | VulgClem | 2:1 | Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. | |
Roma | VulgClem | 2:3 | Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ? | |
Roma | VulgClem | 2:4 | an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? | |
Roma | VulgClem | 2:5 | Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, | |
Roma | VulgClem | 2:7 | iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam : | |
Roma | VulgClem | 2:8 | iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. | |
Roma | VulgClem | 2:9 | Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci : | |
Roma | VulgClem | 2:12 | Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. | |
Roma | VulgClem | 2:13 | Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. | |
Roma | VulgClem | 2:14 | Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : | |
Roma | VulgClem | 2:15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, | |
Roma | VulgClem | 2:16 | in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. | |
Roma | VulgClem | 2:20 | eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. | |
Roma | VulgClem | 2:25 | Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. | |
Roma | VulgClem | 2:26 | Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ? | |
Roma | VulgClem | 2:27 | et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ? | |
Roma | VulgClem | 2:28 | Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio : | |