ROMANS
Chapter 9
Roma | VulgClem | 9:1 | Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto : | |
Roma | VulgClem | 9:3 | Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, | |
Roma | VulgClem | 9:4 | qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa : | |
Roma | VulgClem | 9:5 | quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. | |
Roma | VulgClem | 9:6 | Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ : | |
Roma | VulgClem | 9:8 | id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. | |
Roma | VulgClem | 9:9 | Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius. | |
Roma | VulgClem | 9:10 | Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. | |
Roma | VulgClem | 9:11 | Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), | |
Roma | VulgClem | 9:15 | Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor. | |
Roma | VulgClem | 9:17 | Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra. | |
Roma | VulgClem | 9:20 | O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? | |
Roma | VulgClem | 9:21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? | |
Roma | VulgClem | 9:22 | Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, | |
Roma | VulgClem | 9:23 | ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. | |
Roma | VulgClem | 9:25 | sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. | |
Roma | VulgClem | 9:26 | Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi. | |
Roma | VulgClem | 9:27 | Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. | |
Roma | VulgClem | 9:28 | Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram : | |
Roma | VulgClem | 9:29 | et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. | |
Roma | VulgClem | 9:30 | Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est. | |
Roma | VulgClem | 9:32 | Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis, | |