ROMANS
Chapter 12
Roma | VulgClem | 12:1 | Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. | |
Roma | VulgClem | 12:2 | Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. | |
Roma | VulgClem | 12:3 | Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. | |
Roma | VulgClem | 12:4 | Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent : | |
Roma | VulgClem | 12:6 | Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei, | |
Roma | VulgClem | 12:8 | qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. | |
Roma | VulgClem | 12:16 | idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos : | |
Roma | VulgClem | 12:17 | nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. | |
Roma | VulgClem | 12:19 | non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus. | |
Roma | VulgClem | 12:20 | Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. | |