Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Roma VulgClem 11:1  Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
Roma VulgClem 11:2  non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
Roma VulgClem 11:3  Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
Roma VulgClem 11:4  Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Roma VulgClem 11:5  Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
Roma VulgClem 11:6  Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.
Roma VulgClem 11:7  Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :
Roma VulgClem 11:8  sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
Roma VulgClem 11:9  Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
Roma VulgClem 11:10  Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
Roma VulgClem 11:11  Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
Roma VulgClem 11:12  Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?
Roma VulgClem 11:13  Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
Roma VulgClem 11:14  si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Roma VulgClem 11:15  Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?
Roma VulgClem 11:16  Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.
Roma VulgClem 11:17  Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
Roma VulgClem 11:18  noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
Roma VulgClem 11:20  Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
Roma VulgClem 11:21  Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
Roma VulgClem 11:22  Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
Roma VulgClem 11:23  Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
Roma VulgClem 11:24  Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?
Roma VulgClem 11:25  Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
Roma VulgClem 11:26  et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
Roma VulgClem 11:27  Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
Roma VulgClem 11:28  Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.
Roma VulgClem 11:30  Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :
Roma VulgClem 11:31  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
Roma VulgClem 11:32  Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
Roma VulgClem 11:33  O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
Roma VulgClem 11:34  Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
Roma VulgClem 11:36  Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.