ROMANS
Chapter 10
Roma | VulgClem | 10:1 | Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. | |
Roma | VulgClem | 10:2 | Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. | |
Roma | VulgClem | 10:3 | Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. | |
Roma | VulgClem | 10:5 | Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. | |
Roma | VulgClem | 10:6 | Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : | |
Roma | VulgClem | 10:8 | Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. | |
Roma | VulgClem | 10:9 | Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. | |
Roma | VulgClem | 10:12 | Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. | |
Roma | VulgClem | 10:14 | Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ? | |
Roma | VulgClem | 10:15 | quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! | |
Roma | VulgClem | 10:16 | Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? | |
Roma | VulgClem | 10:18 | Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. | |
Roma | VulgClem | 10:19 | Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. | |
Roma | VulgClem | 10:20 | Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. | |