Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Roma VulgClem 7:1  An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?
Roma VulgClem 7:2  Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
Roma VulgClem 7:3  Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
Roma VulgClem 7:4  Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
Roma VulgClem 7:5  Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Roma VulgClem 7:6  Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
Roma VulgClem 7:7  Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
Roma VulgClem 7:8  Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
Roma VulgClem 7:9  Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
Roma VulgClem 7:10  Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
Roma VulgClem 7:11  Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
Roma VulgClem 7:12  Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
Roma VulgClem 7:13  Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Roma VulgClem 7:14  Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
Roma VulgClem 7:15  Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.
Roma VulgClem 7:16  Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
Roma VulgClem 7:17  Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Roma VulgClem 7:18  Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
Roma VulgClem 7:19  Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
Roma VulgClem 7:20  Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
Roma VulgClem 7:21  Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
Roma VulgClem 7:22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
Roma VulgClem 7:23  video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
Roma VulgClem 7:24  Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
Roma VulgClem 7:25  gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.