Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Roma VulgClem 14:1  Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Roma VulgClem 14:2  Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.
Roma VulgClem 14:3  Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.
Roma VulgClem 14:4  Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.
Roma VulgClem 14:5  Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.
Roma VulgClem 14:6  Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Roma VulgClem 14:7  Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
Roma VulgClem 14:8  Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Roma VulgClem 14:9  In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Roma VulgClem 14:10  Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
Roma VulgClem 14:11  Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
Roma VulgClem 14:12  Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Roma VulgClem 14:13  Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
Roma VulgClem 14:14  Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
Roma VulgClem 14:15  Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
Roma VulgClem 14:17  Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :
Roma VulgClem 14:18  qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
Roma VulgClem 14:19  Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
Roma VulgClem 14:20  Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Roma VulgClem 14:21  Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
Roma VulgClem 14:22  Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
Roma VulgClem 14:23  Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.