ROMANS
Chapter 8
Roma | VulgClem | 8:1 | Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant. | |
Roma | VulgClem | 8:3 | Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, | |
Roma | VulgClem | 8:4 | ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. | |
Roma | VulgClem | 8:5 | Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. | |
Roma | VulgClem | 8:7 | quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. | |
Roma | VulgClem | 8:9 | Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. | |
Roma | VulgClem | 8:10 | Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. | |
Roma | VulgClem | 8:11 | Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. | |
Roma | VulgClem | 8:13 | Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. | |
Roma | VulgClem | 8:15 | Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). | |
Roma | VulgClem | 8:17 | Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur. | |
Roma | VulgClem | 8:18 | Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. | |
Roma | VulgClem | 8:20 | Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe : | |
Roma | VulgClem | 8:21 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. | |
Roma | VulgClem | 8:23 | Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. | |
Roma | VulgClem | 8:24 | Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ? | |
Roma | VulgClem | 8:26 | Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. | |
Roma | VulgClem | 8:27 | Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis. | |
Roma | VulgClem | 8:28 | Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. | |
Roma | VulgClem | 8:29 | Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. | |
Roma | VulgClem | 8:30 | Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. | |
Roma | VulgClem | 8:32 | Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? | |
Roma | VulgClem | 8:34 | quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. | |
Roma | VulgClem | 8:35 | Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? | |
Roma | VulgClem | 8:36 | (Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.) | |
Roma | VulgClem | 8:38 | Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, | |