ROMANS
Chapter 15
Roma | VulgClem | 15:1 | Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. | |
Roma | VulgClem | 15:3 | Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. | |
Roma | VulgClem | 15:4 | Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. | |
Roma | VulgClem | 15:5 | Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum : | |
Roma | VulgClem | 15:8 | Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : | |
Roma | VulgClem | 15:9 | gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. | |
Roma | VulgClem | 15:12 | Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. | |
Roma | VulgClem | 15:13 | Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. | |
Roma | VulgClem | 15:14 | Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. | |
Roma | VulgClem | 15:15 | Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, | |
Roma | VulgClem | 15:16 | ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. | |
Roma | VulgClem | 15:18 | Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis : | |
Roma | VulgClem | 15:19 | in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. | |
Roma | VulgClem | 15:20 | Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem : | |
Roma | VulgClem | 15:21 | sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent. | |
Roma | VulgClem | 15:22 | Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. | |
Roma | VulgClem | 15:23 | Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis : | |
Roma | VulgClem | 15:24 | cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. | |
Roma | VulgClem | 15:26 | Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. | |
Roma | VulgClem | 15:27 | Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. | |
Roma | VulgClem | 15:28 | Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. | |
Roma | VulgClem | 15:29 | Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. | |
Roma | VulgClem | 15:30 | Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, | |
Roma | VulgClem | 15:31 | ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, | |