Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ROMANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Roma VulgClem 1:1  Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
Roma VulgClem 1:2  quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
Roma VulgClem 1:3  de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
Roma VulgClem 1:4  qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :
Roma VulgClem 1:5  per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
Roma VulgClem 1:7  omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Roma VulgClem 1:8  Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
Roma VulgClem 1:9  Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
Roma VulgClem 1:10  semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Roma VulgClem 1:11  Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos :
Roma VulgClem 1:12  id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
Roma VulgClem 1:13  Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Roma VulgClem 1:14  Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :
Roma VulgClem 1:15  ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
Roma VulgClem 1:16  Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco.
Roma VulgClem 1:17  Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
Roma VulgClem 1:18  Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent :
Roma VulgClem 1:19  quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
Roma VulgClem 1:20  Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
Roma VulgClem 1:21  Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :
Roma VulgClem 1:22  dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Roma VulgClem 1:23  Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Roma VulgClem 1:24  Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :
Roma VulgClem 1:25  qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.
Roma VulgClem 1:26  Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
Roma VulgClem 1:27  Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
Roma VulgClem 1:28  Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,
Roma VulgClem 1:29  repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones,
Roma VulgClem 1:30  detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
Roma VulgClem 1:31  insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.
Roma VulgClem 1:32  Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.