Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 12
Tobi VulgCont 12:1  Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
Tobi VulgCont 12:2  Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis eius?
Tobi VulgCont 12:3  Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit, gaudium parentibus eius fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
Tobi VulgCont 12:4  Sed peto te pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quæ allata sunt, sibi assumere.
Tobi VulgCont 12:5  Et vocantes eum, pater scilicet, et filius, tulerunt eum in partem: et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant acceptam habere.
Tobi VulgCont 12:6  Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
Tobi VulgCont 12:7  Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
Tobi VulgCont 12:8  Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:
Tobi VulgCont 12:9  quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
Tobi VulgCont 12:10  Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
Tobi VulgCont 12:11  Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
Tobi VulgCont 12:12  Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Tobi VulgCont 12:13  Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
Tobi VulgCont 12:14  Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
Tobi VulgCont 12:15  Ego enim sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
Tobi VulgCont 12:16  Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
Tobi VulgCont 12:18  Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.
Tobi VulgCont 12:19  Videbar quidem vobiscum manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.
Tobi VulgCont 12:20  Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia eius.
Tobi VulgCont 12:21  Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
Tobi VulgCont 12:22  Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius.