TOBIT
Chapter 3
Tobi | VulgHetz | 3:2 | dicens: Iustus es Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et iudicium. | |
Tobi | VulgHetz | 3:3 | Et nunc Domine memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. | |
Tobi | VulgHetz | 3:4 | Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. | |
Tobi | VulgHetz | 3:5 | Et nunc Domine magna iudicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus synceriter coram te. | |
Tobi | VulgHetz | 3:6 | Et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere. | |
Tobi | VulgHetz | 3:7 | Eadem itaque die contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, | |
Tobi | VulgHetz | 3:8 | quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. | |
Tobi | VulgHetz | 3:9 | Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum. | |
Tobi | VulgHetz | 3:10 | Numquid et occidere me vis, sicut iam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit: | |
Tobi | VulgHetz | 3:11 | sed in oratione persistens cum lacrymis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. | |
Tobi | VulgHetz | 3:13 | dixit: Benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. | |
Tobi | VulgHetz | 3:15 | Peto Domine ut de vinculo improperii huius absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. | |
Tobi | VulgHetz | 3:16 | Tu scis Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. | |
Tobi | VulgHetz | 3:17 | Numquam cum ludentibus miscui me: neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me præbui. | |
Tobi | VulgHetz | 3:19 | Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni: quia forsitan viro alii conservasti me. | |
Tobi | VulgHetz | 3:21 | Hoc autem pro certo habet omnis, qui te colit, quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. | |
Tobi | VulgHetz | 3:22 | Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem, tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. | |