Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Tobi VulgHetz 6:1  Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris.
Tobi VulgHetz 6:2  Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
Tobi VulgHetz 6:3  Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.
Tobi VulgHetz 6:4  Et dixit ei Angelus: Apprehende branchiam eius, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes eius.
Tobi VulgHetz 6:5  Tunc dixit ei Angelus: Exentera hunc piscem, et cor eius, et fel, et iecur repone tibi: sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
Tobi VulgHetz 6:6  Quod cum fecisset, assavit carnes eius, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
Tobi VulgHetz 6:7  Tunc interrogavit Tobias Angelum, et dixit ei: Obsecro te Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare iussisti?
Tobi VulgHetz 6:8  Et respondens Angelus, dixit ei: Cordis eius particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
Tobi VulgHetz 6:9  Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
Tobi VulgHetz 6:11  Respondensque Angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter eam.
Tobi VulgHetz 6:12  Tibi debetur omnis substantia eius, et oportet eam te accipere coniugem.
Tobi VulgHetz 6:13  Pete ergo eam a patre eius, et dabit tibi eam in uxorem.
Tobi VulgHetz 6:14  Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.
Tobi VulgHetz 6:15  Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
Tobi VulgHetz 6:16  Tunc angelus Raphael dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
Tobi VulgHetz 6:17  Hi namque qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se, et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: habet potestatem dæmonium super eos.
Tobi VulgHetz 6:18  Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud, nisi orationibus vacabis cum ea.
Tobi VulgHetz 6:19  Ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur dæmonium.
Tobi VulgHetz 6:20  Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
Tobi VulgHetz 6:21  Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
Tobi VulgHetz 6:22  Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.