WISDOM
Chapter 13
Wisd | Vulgate | 13:1 | vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex | |
Wisd | Vulgate | 13:2 | sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt | |
Wisd | Vulgate | 13:3 | quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit | |
Wisd | Vulgate | 13:4 | aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis | |
Wisd | Vulgate | 13:5 | a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri | |
Wisd | Vulgate | 13:6 | sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire | |
Wisd | Vulgate | 13:7 | etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur | |
Wisd | Vulgate | 13:9 | si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt | |
Wisd | Vulgate | 13:10 | infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae | |
Wisd | Vulgate | 13:11 | aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae | |
Wisd | Vulgate | 13:13 | et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis | |
Wisd | Vulgate | 13:14 | aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens | |
Wisd | Vulgate | 13:16 | ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio | |
Wisd | Vulgate | 13:17 | et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est | |
Wisd | Vulgate | 13:18 | et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat | |