Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 12
Acts VulgSist 12:1  Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia.
Acts VulgSist 12:3  Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
Acts VulgSist 12:4  Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quattuor quaternionibus militum ad custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
Acts VulgSist 12:5  Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Acts VulgSist 12:6  Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Acts VulgSist 12:7  Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
Acts VulgSist 12:8  Dixit autem Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
Acts VulgSist 12:9  Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat enim se visum videre.
Acts VulgSist 12:10  Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo.
Acts VulgSist 12:11  Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Iudaeorum.
Acts VulgSist 12:12  Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
Acts VulgSist 12:13  Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad videndum, nomine Rhode.
Acts VulgSist 12:14  Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nunciavit stare Petrum ante ianuam.
Acts VulgSist 12:15  At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus eius est.
Acts VulgSist 12:16  Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent ostium, viderunt eum, et obstupuerunt.
Acts VulgSist 12:17  Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nunciate Iacobo, et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum.
Acts VulgSist 12:18  Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
Acts VulgSist 12:19  Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, iussit eos duci: descendensque a Iudaea in Caesaream, ibi commoratus est.
Acts VulgSist 12:20  Erat autem iratus Tyriis, et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
Acts VulgSist 12:21  Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
Acts VulgSist 12:22  Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
Acts VulgSist 12:23  Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.
Acts VulgSist 12:24  Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
Acts VulgSist 12:25  Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Ierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.