Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Acts VulgSist 10:1  Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, Centurio cohortis, quae dicitur Italica,
Acts VulgSist 10:2  religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper:
Acts VulgSist 10:3  is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
Acts VulgSist 10:4  At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quis es, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae, et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
Acts VulgSist 10:5  Et nunc mitte viros in Ioppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus:
Acts VulgSist 10:6  hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
Acts VulgSist 10:7  Et cum discessisset Angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his, qui illi parebant.
Acts VulgSist 10:8  Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen.
Acts VulgSist 10:9  Postera autem die iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
Acts VulgSist 10:10  Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
Acts VulgSist 10:11  et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de caelo in terram,
Acts VulgSist 10:12  in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli.
Acts VulgSist 10:13  Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca.
Acts VulgSist 10:14  Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune, et immundum.
Acts VulgSist 10:15  Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Acts VulgSist 10:16  Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum.
Acts VulgSist 10:17  Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad ianuam.
Acts VulgSist 10:18  Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Acts VulgSist 10:19  Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te.
Acts VulgSist 10:20  Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Acts VulgSist 10:21  Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis?
Acts VulgSist 10:22  Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir iustus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
Acts VulgSist 10:23  Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
Acts VulgSist 10:24  Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
Acts VulgSist 10:25  Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes eius adoravit.
Acts VulgSist 10:26  Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
Acts VulgSist 10:27  Et loquens cum illo intravit, et invenit multos, qui convenerant:
Acts VulgSist 10:28  dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem.
Acts VulgSist 10:29  Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
Acts VulgSist 10:30  Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
Acts VulgSist 10:31  Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
Acts VulgSist 10:32  Mitte ergo in Ioppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Acts VulgSist 10:33  Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
Acts VulgSist 10:34  Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus,
Acts VulgSist 10:35  sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Acts VulgSist 10:36  Verbum misit Deus filiis Israel, annuncians pacem per Iesum Christum: (hic est omnium Dominus.)
Acts VulgSist 10:37  Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes,
Acts VulgSist 10:38  Iesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Acts VulgSist 10:39  Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum, et Ierusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
Acts VulgSist 10:40  Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri
Acts VulgSist 10:41  non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
Acts VulgSist 10:42  Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum, et mortuorum.
Acts VulgSist 10:43  Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.
Acts VulgSist 10:44  Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Acts VulgSist 10:45  Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est.
Acts VulgSist 10:46  Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Acts VulgSist 10:47  Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos?
Acts VulgSist 10:48  Et iussit eos baptizari in nomine Domini Iesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.