Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Acts VulgSist 20:1  Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
Acts VulgSist 20:2  Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam:
Acts VulgSist 20:3  ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
Acts VulgSist 20:4  Comitatus est autem eum Sosipater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus, et Trophimus.
Acts VulgSist 20:6  nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
Acts VulgSist 20:7  Una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Acts VulgSist 20:8  Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati.
Acts VulgSist 20:9  Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
Acts VulgSist 20:10  Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
Acts VulgSist 20:11  Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus est usque in lucem, et sic profectus est.
Acts VulgSist 20:12  Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
Acts VulgSist 20:13  Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Acts VulgSist 20:14  Cum autem convenissemus in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
Acts VulgSist 20:15  Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia die applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
Acts VulgSist 20:16  proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, nequa mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis.
Acts VulgSist 20:17  A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit Maiores natu Ecclesiae.
Acts VulgSist 20:18  Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Acts VulgSist 20:19  serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum:
Acts VulgSist 20:20  quomodo nihil subtraxerim vobis utilium, quominus annunciarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,
Acts VulgSist 20:21  testificans Iudaeis, atque Gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
Acts VulgSist 20:22  Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Ierusalem: quae in ea ventura sint mihi, ignorans:
Acts VulgSist 20:23  nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent.
Acts VulgSist 20:24  Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiae Dei.
Acts VulgSist 20:25  Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.
Acts VulgSist 20:26  Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
Acts VulgSist 20:27  Non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei vobis.
Acts VulgSist 20:28  Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Acts VulgSist 20:29  Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
Acts VulgSist 20:30  Et ex vobisipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
Acts VulgSist 20:31  Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum.
Acts VulgSist 20:32  Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Acts VulgSist 20:33  Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
Acts VulgSist 20:34  ipsi scitis: quoniam ad ea, quae mihi opus erant, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Acts VulgSist 20:35  Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
Acts VulgSist 20:36  Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
Acts VulgSist 20:37  Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
Acts VulgSist 20:38  dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.