Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 24
Acts VulgSist 24:1  Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
Acts VulgSist 24:2  Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam;
Acts VulgSist 24:3  semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
Acts VulgSist 24:4  Ne diutius autem te protraham, oro, breviter ut audias nos pro tua clementia.
Acts VulgSist 24:5  Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum:
Acts VulgSist 24:6  qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare.
Acts VulgSist 24:7  Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
Acts VulgSist 24:8  iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
Acts VulgSist 24:9  Adiecerunt autem et Iudaei, dicentes haec ita se habere.
Acts VulgSist 24:10  Respondit autem Paulus, (annuente sibi Praeside dicere) Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
Acts VulgSist 24:11  Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem:
Acts VulgSist 24:12  et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate:
Acts VulgSist 24:13  neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
Acts VulgSist 24:14  Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt haeresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus, quae in Lege, et Prophetis scripta sunt:
Acts VulgSist 24:15  spem habens in Deum, quam et hi ipsi expectant, resurrectionem futuram iustorum, et iniquorum.
Acts VulgSist 24:16  In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper.
Acts VulgSist 24:17  Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
Acts VulgSist 24:18  in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu et apprehenderunt me clamantes, et dicentes: Tolle inimicum nostrum.
Acts VulgSist 24:19  Quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare siquid haberent adversum me:
Acts VulgSist 24:20  aut hi ipsi dicant siquid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
Acts VulgSist 24:21  nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.
Acts VulgSist 24:22  Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum Tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
Acts VulgSist 24:23  Iussitque Centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
Acts VulgSist 24:24  Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quae est in Christum Iesum.
Acts VulgSist 24:25  Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersiam te:
Acts VulgSist 24:26  simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersiens eum, loquebatur cum eo.
Acts VulgSist 24:27  Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.