ACTS
Chapter 16
Acts | VulgSist | 16:1 | Pervenit autem in Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre Gentili. | |
Acts | VulgSist | 16:3 | Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis. | |
Acts | VulgSist | 16:4 | Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quae erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis. | |
Acts | VulgSist | 16:6 | Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. | |
Acts | VulgSist | 16:7 | Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu. | |
Acts | VulgSist | 16:9 | et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos. | |
Acts | VulgSist | 16:10 | Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. | |
Acts | VulgSist | 16:11 | Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: | |
Acts | VulgSist | 16:12 | et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac Urbe diebus aliquot, consistentes. | |
Acts | VulgSist | 16:13 | Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. | |
Acts | VulgSist | 16:14 | Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. | |
Acts | VulgSist | 16:15 | Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos. | |
Acts | VulgSist | 16:16 | Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. | |
Acts | VulgSist | 16:17 | Haec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis. | |
Acts | VulgSist | 16:18 | Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. | |
Acts | VulgSist | 16:19 | Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes: | |
Acts | VulgSist | 16:20 | et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei: | |
Acts | VulgSist | 16:21 | et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. | |
Acts | VulgSist | 16:22 | Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis caedi. | |
Acts | VulgSist | 16:23 | Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos. | |
Acts | VulgSist | 16:24 | Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. | |
Acts | VulgSist | 16:25 | Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant. | |
Acts | VulgSist | 16:26 | Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. | |
Acts | VulgSist | 16:27 | Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. | |
Acts | VulgSist | 16:28 | Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. | |
Acts | VulgSist | 16:29 | Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes: | |
Acts | VulgSist | 16:33 | Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo. | |
Acts | VulgSist | 16:34 | Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. | |
Acts | VulgSist | 16:35 | Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. | |
Acts | VulgSist | 16:36 | Nunciavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace. | |
Acts | VulgSist | 16:37 | Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant, | |
Acts | VulgSist | 16:38 | et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent: | |