Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Acts VulgSist 2:1  Et dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
Acts VulgSist 2:2  et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
Acts VulgSist 2:3  Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
Acts VulgSist 2:4  et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
Acts VulgSist 2:5  Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est.
Acts VulgSist 2:6  Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Acts VulgSist 2:7  Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt,
Acts VulgSist 2:8  et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
Acts VulgSist 2:9  Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Iudaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
Acts VulgSist 2:10  Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani,
Acts VulgSist 2:11  Iudaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
Acts VulgSist 2:12  Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse?
Acts VulgSist 2:13  Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
Acts VulgSist 2:14  Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Acts VulgSist 2:15  Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
Acts VulgSist 2:17  Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
Acts VulgSist 2:18  Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
Acts VulgSist 2:19  et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
Acts VulgSist 2:20  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
Acts VulgSist 2:21  Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Acts VulgSist 2:22  Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Acts VulgSist 2:23  hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
Acts VulgSist 2:24  quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
Acts VulgSist 2:25  David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear:
Acts VulgSist 2:26  Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
Acts VulgSist 2:27  Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Acts VulgSist 2:28  Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me iucunditate cum facie tua.
Acts VulgSist 2:29  Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus est: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem.
Acts VulgSist 2:30  Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius:
Acts VulgSist 2:31  providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Acts VulgSist 2:32  Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Acts VulgSist 2:33  Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos videtis, et auditis.
Acts VulgSist 2:34  Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis
Acts VulgSist 2:35  donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Acts VulgSist 2:36  Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis.
Acts VulgSist 2:37  His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
Acts VulgSist 2:38  Petrus vero ad illos: Poenitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus sancti.
Acts VulgSist 2:39  Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
Acts VulgSist 2:40  Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
Acts VulgSist 2:41  Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.
Acts VulgSist 2:42  Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
Acts VulgSist 2:43  Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
Acts VulgSist 2:44  Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
Acts VulgSist 2:45  Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
Acts VulgSist 2:46  Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis,
Acts VulgSist 2:47  collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.