Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 19
Acts VulgSist 19:1  Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam de discipulis:
Acts VulgSist 19:2  dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus.
Acts VulgSist 19:3  Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate.
Acts VulgSist 19:4  Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum.
Acts VulgSist 19:5  His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu.
Acts VulgSist 19:6  Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Acts VulgSist 19:8  Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
Acts VulgSist 19:9  Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cuiusdam.
Acts VulgSist 19:10  Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Gentiles.
Acts VulgSist 19:11  Virtutesque non modicas quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
Acts VulgSist 19:12  ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Acts VulgSist 19:13  Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat.
Acts VulgSist 19:14  Erant autem cuiusdam Iudaei nomine Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
Acts VulgSist 19:15  Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
Acts VulgSist 19:16  Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi, et vulnerati effugerent de domo illa.
Acts VulgSist 19:17  Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis, atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Acts VulgSist 19:18  Multique credentium veniebant, confitentes, et annunciantes actus suos.
Acts VulgSist 19:19  Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt eos coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Acts VulgSist 19:20  Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
Acts VulgSist 19:21  His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Ierosolymam, dicens: quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
Acts VulgSist 19:22  Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum, et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Acts VulgSist 19:23  Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
Acts VulgSist 19:24  Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum:
Acts VulgSist 19:25  quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
Acts VulgSist 19:26  et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
Acts VulgSist 19:27  Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit.
Acts VulgSist 19:28  His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgSist 19:29  Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Acts VulgSist 19:30  Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
Acts VulgSist 19:31  Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se darent in theatrum:
Acts VulgSist 19:32  alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Acts VulgSist 19:33  De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
Acts VulgSist 19:34  Quem ut cognoverunt Iudaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
Acts VulgSist 19:35  Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Iovisque prolis?
Acts VulgSist 19:36  Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
Acts VulgSist 19:37  Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
Acts VulgSist 19:38  Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
Acts VulgSist 19:39  Si quid autem alterius rei quaeritis: in legitima Ecclesia poterit absolvi.
Acts VulgSist 19:40  Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae: cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit Ecclesiam.