ACTS
Chapter 18
Acts | VulgSist | 18:2 | et inveniens quemdam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma) accessit ad eos. | |
Acts | VulgSist | 18:3 | Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriae artis.) | |
Acts | VulgSist | 18:4 | Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudaeis, et Graecis. | |
Acts | VulgSist | 18:5 | Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudaeis esse Christum Iesum. | |
Acts | VulgSist | 18:6 | Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam. | |
Acts | VulgSist | 18:7 | Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. | |
Acts | VulgSist | 18:8 | Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. | |
Acts | VulgSist | 18:9 | Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: | |
Acts | VulgSist | 18:10 | propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. | |
Acts | VulgSist | 18:12 | Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, | |
Acts | VulgSist | 18:14 | Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudaei, recte vos sustinerem. | |
Acts | VulgSist | 18:15 | Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, legis vestrae, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse. | |
Acts | VulgSist | 18:17 | Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curae erat. | |
Acts | VulgSist | 18:18 | Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. | |
Acts | VulgSist | 18:19 | Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudaeis. | |
Acts | VulgSist | 18:21 | sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso. | |
Acts | VulgSist | 18:22 | Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam. | |
Acts | VulgSist | 18:23 | Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galatiam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. | |
Acts | VulgSist | 18:24 | Iudaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. | |
Acts | VulgSist | 18:25 | Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quae sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. | |
Acts | VulgSist | 18:26 | Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. | |
Acts | VulgSist | 18:27 | Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant. | |