Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 14
Acts VulgSist 14:1  Factum est autem Iconii ut simul introirent in synagogam Iudaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudaeorum, et Graecorum copiosa multitudo.
Acts VulgSist 14:2  Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres.
Acts VulgSist 14:3  Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum.
Acts VulgSist 14:4  Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum Apostolis.
Acts VulgSist 14:5  Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
Acts VulgSist 14:6  intelligentes confugerunt ad civitates Licaoniae Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. Et commota est omnis multitudo in doctrina eorum. Paulus autem, et Barnabas morabantur Lystris.
Acts VulgSist 14:7  Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
Acts VulgSist 14:8  Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
Acts VulgSist 14:9  dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
Acts VulgSist 14:10  Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Licaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
Acts VulgSist 14:11  Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
Acts VulgSist 14:12  Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare.
Acts VulgSist 14:13  Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes,
Acts VulgSist 14:14  et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt:
Acts VulgSist 14:15  qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
Acts VulgSist 14:16  Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et laetitia corda eorum.
Acts VulgSist 14:17  Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Acts VulgSist 14:18  Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
Acts VulgSist 14:19  Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts VulgSist 14:20  Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
Acts VulgSist 14:21  confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Acts VulgSist 14:22  Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Acts VulgSist 14:24  et loquentes verbum Domini in Pergen, descenderunt in Attaliam:
Acts VulgSist 14:25  et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.
Acts VulgSist 14:26  Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei.
Acts VulgSist 14:27  Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.