Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 25
Acts VulgCont 25:1  Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Cæsarea.
Acts VulgCont 25:2  Adieruntque eum principes sacerdotum, et primi Iudæorum adversus Paulum: et rogabant eum,
Acts VulgCont 25:3  postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
Acts VulgCont 25:4  Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum.
Acts VulgCont 25:5  Qui ergo in vobis (ait) potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
Acts VulgCont 25:6  Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo, aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci.
Acts VulgCont 25:7  Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudæi, multas, et graves causas obiicientes, quas non poterant probare.
Acts VulgCont 25:8  Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
Acts VulgCont 25:9  Festus autem volens gratiam præstare Iudæis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me?
Acts VulgCont 25:10  Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto, ibi me oportet iudicari: Iudæis non nocui, sicut tu melius nosti.
Acts VulgCont 25:11  Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum, quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
Acts VulgCont 25:12  Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti, ad Cæsarem ibis.
Acts VulgCont 25:13  Et cum dies aliquot transacti essent: Agrippa rex, et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
Acts VulgCont 25:14  Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Acts VulgCont 25:15  de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Iudæorum, postulantes adversus illum damnationem.
Acts VulgCont 25:16  Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is, qui accusatur, præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
Acts VulgCont 25:17  Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum.
Acts VulgCont 25:18  De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum:
Acts VulgCont 25:19  Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Acts VulgCont 25:20  Hæsitans autem ego de huiusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis.
Acts VulgCont 25:21  Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
Acts VulgCont 25:22  Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
Acts VulgCont 25:23  Altera autem die cum venisset Agrippa, et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum Tribunis, et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus.
Acts VulgCont 25:24  Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudæorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
Acts VulgCont 25:25  Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, iudicavi mittere.
Acts VulgCont 25:26  De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Acts VulgCont 25:27  Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas eius non significare.