Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 23
Acts VulgCont 23:1  Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
Acts VulgCont 23:2  Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os eius.
Acts VulgCont 23:3  Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum legem, et contra legem iubes me percuti?
Acts VulgCont 23:4  Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
Acts VulgCont 23:5  Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
Acts VulgCont 23:6  Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducæorum, et altera Pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisæus sum, filius Pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
Acts VulgCont 23:7  Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter Pharisæos, et Sadducæos, et soluta est multitudo.
Acts VulgCont 23:8  Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque Angelum, neque spiritum: Pharisæi autem utraque confitentur.
Acts VulgCont 23:9  Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam Pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?
Acts VulgCont 23:10  Et cum magna dissensio facta esset, timens Tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
Acts VulgCont 23:11  Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
Acts VulgCont 23:12  Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum.
Acts VulgCont 23:13  Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc coniurationem fecerant:
Acts VulgCont 23:14  qui accesserunt ad principes sacerdotum, et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
Acts VulgCont 23:15  Nunc ergo vos notum facite Tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum.
Acts VulgCont 23:16  Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nunciavitque Paulo.
Acts VulgCont 23:17  Vocans autem Paulus ad se unum ex Centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad Tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
Acts VulgCont 23:18  Et ille quidem assumens eum duxit ad Tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
Acts VulgCont 23:19  Apprehendens autem Tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est, quod habes indicare mihi?
Acts VulgCont 23:20  Ille autem dixit: Iudæis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
Acts VulgCont 23:21  tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
Acts VulgCont 23:22  Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
Acts VulgCont 23:23  Et vocatis duobus Centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis:
Acts VulgCont 23:24  et iumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
Acts VulgCont 23:25  Timuit enim ne forte raperent eum Iudæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam,
Acts VulgCont 23:26  scribens epistolam continentem hæc: CLAUDIUS Lysias optimo Præsidi, Felici salutem.
Acts VulgCont 23:27  Virum hunc comprehensum a Iudæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est:
Acts VulgCont 23:28  Volensque scire causam, quam obiiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
Acts VulgCont 23:29  Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
Acts VulgCont 23:30  Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quas paraverant illi, misi eum ad te: denuncians et accusatoribus ut dicant apud te, Vale.
Acts VulgCont 23:31  Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
Acts VulgCont 23:32  Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
Acts VulgCont 23:33  Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Acts VulgCont 23:34  Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia,
Acts VulgCont 23:35  Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Iussitque in prætorio Herodis custodiri eum.