ACTS
Chapter 2
Acts | VulgCont | 2:2 | et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. | |
Acts | VulgCont | 2:3 | Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: | |
Acts | VulgCont | 2:4 | et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. | |
Acts | VulgCont | 2:5 | Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est. | |
Acts | VulgCont | 2:6 | Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. | |
Acts | VulgCont | 2:7 | Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt, | |
Acts | VulgCont | 2:9 | Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, | |
Acts | VulgCont | 2:10 | Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, | |
Acts | VulgCont | 2:11 | Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. | |
Acts | VulgCont | 2:14 | Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudæi, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. | |
Acts | VulgCont | 2:17 | Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. | |
Acts | VulgCont | 2:18 | Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: | |
Acts | VulgCont | 2:19 | et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: | |
Acts | VulgCont | 2:20 | Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. | |
Acts | VulgCont | 2:22 | Viri Israelitæ, audite verba hæc: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: | |
Acts | VulgCont | 2:23 | hunc definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: | |
Acts | VulgCont | 2:24 | quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. | |
Acts | VulgCont | 2:25 | David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear: | |
Acts | VulgCont | 2:26 | Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: | |
Acts | VulgCont | 2:27 | Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. | |
Acts | VulgCont | 2:29 | Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. | |
Acts | VulgCont | 2:30 | Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius: | |
Acts | VulgCont | 2:31 | providens locutus est de Resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. | |
Acts | VulgCont | 2:33 | Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. | |
Acts | VulgCont | 2:34 | Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis | |
Acts | VulgCont | 2:36 | Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis. | |
Acts | VulgCont | 2:37 | His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? | |
Acts | VulgCont | 2:38 | Petrus vero ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. | |
Acts | VulgCont | 2:39 | Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. | |
Acts | VulgCont | 2:40 | Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. | |
Acts | VulgCont | 2:41 | Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. | |
Acts | VulgCont | 2:42 | Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. | |
Acts | VulgCont | 2:43 | Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. | |
Acts | VulgCont | 2:45 | Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. | |
Acts | VulgCont | 2:46 | Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis, | |