ACTS
Chapter 5
Acts | VulgCont | 5:2 | et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. | |
Acts | VulgCont | 5:3 | Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? | |
Acts | VulgCont | 5:4 | Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. | |
Acts | VulgCont | 5:5 | Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes, qui audierunt. | |
Acts | VulgCont | 5:7 | Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. | |
Acts | VulgCont | 5:8 | Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. | |
Acts | VulgCont | 5:9 | Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. | |
Acts | VulgCont | 5:10 | Confestim cecidit ante pedes eius, et expiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. | |
Acts | VulgCont | 5:12 | Per manus autem Apostolorum fiebant signa, et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. | |
Acts | VulgCont | 5:15 | ita ut in plateas eiicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. | |
Acts | VulgCont | 5:16 | Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes ægros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. | |
Acts | VulgCont | 5:17 | Exurgens autem princeps sacerdotum, et omnes, qui cum illo erant, (quæ est hæresis Sadducæorum) repleti sunt zelo: | |
Acts | VulgCont | 5:21 | Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. | |
Acts | VulgCont | 5:22 | Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nunciaverunt, | |
Acts | VulgCont | 5:23 | dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante ianuas: aperientes autem neminem intus invenimus. | |
Acts | VulgCont | 5:24 | Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi, et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret. | |
Acts | VulgCont | 5:25 | Adveniens autem quidam nunciavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum. | |
Acts | VulgCont | 5:26 | Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. | |
Acts | VulgCont | 5:27 | Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: Et interrogavit eos princeps sacerdotum, | |
Acts | VulgCont | 5:28 | dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. | |
Acts | VulgCont | 5:29 | Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. | |
Acts | VulgCont | 5:30 | Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. | |
Acts | VulgCont | 5:31 | Hunc Principem, et Salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam pœnitentiam Israeli, et remissionem peccatorum. | |
Acts | VulgCont | 5:32 | Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. | |
Acts | VulgCont | 5:34 | Surgens autem quidam in concilio Pharisæus, nomine Gamaliel, legisdoctor honorabilis universæ plebi, iussit foras ad breve homines fieri. | |
Acts | VulgCont | 5:35 | Dixitque ad illos: Viri Israelitæ attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. | |
Acts | VulgCont | 5:36 | Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes, qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. | |
Acts | VulgCont | 5:37 | Post hunc extitit Iudas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. | |
Acts | VulgCont | 5:38 | Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: | |
Acts | VulgCont | 5:39 | si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. | |
Acts | VulgCont | 5:40 | Et convocantes Apostolos, cæsis denunciaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. | |
Acts | VulgCont | 5:41 | Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. | |