Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Acts VulgCont 3:1  Petrus autem, et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
Acts VulgCont 3:2  Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum.
Acts VulgCont 3:3  Is cum vidisset Petrum, et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
Acts VulgCont 3:4  Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos.
Acts VulgCont 3:5  At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
Acts VulgCont 3:6  Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula.
Acts VulgCont 3:7  Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases eius, et plantæ.
Acts VulgCont 3:8  Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
Acts VulgCont 3:9  Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
Acts VulgCont 3:10  Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo, quod contingerat illi.
Acts VulgCont 3:11  Cum teneret autem Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum, quæ appellatur Salomonis, stupentes.
Acts VulgCont 3:12  Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
Acts VulgCont 3:13  Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.
Acts VulgCont 3:14  Vos autem Sanctum, et Iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
Acts VulgCont 3:15  Auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Acts VulgCont 3:16  Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
Acts VulgCont 3:17  Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
Acts VulgCont 3:18  Deus autem, quæ prænunciavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
Acts VulgCont 3:19  Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
Acts VulgCont 3:20  ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Iesum Christum,
Acts VulgCont 3:21  quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum.
Acts VulgCont 3:22  Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis iuxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
Acts VulgCont 3:23  Erit autem: omnis anima, quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe.
Acts VulgCont 3:24  Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annunciaverunt dies istos.
Acts VulgCont 3:25  Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
Acts VulgCont 3:26  Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.