ACTS
Chapter 7
Acts | VulgCont | 7:2 | Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan. | |
Acts | VulgCont | 7:3 | Et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi. | |
Acts | VulgCont | 7:4 | Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. | |
Acts | VulgCont | 7:5 | Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. | |
Acts | VulgCont | 7:6 | Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: | |
Acts | VulgCont | 7:7 | et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. Et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto. | |
Acts | VulgCont | 7:8 | Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas. | |
Acts | VulgCont | 7:10 | et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. | |
Acts | VulgCont | 7:11 | Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. | |
Acts | VulgCont | 7:13 | et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius. | |
Acts | VulgCont | 7:14 | Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque. | |
Acts | VulgCont | 7:16 | Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. | |
Acts | VulgCont | 7:17 | Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, | |
Acts | VulgCont | 7:19 | Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur. | |
Acts | VulgCont | 7:20 | Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. | |
Acts | VulgCont | 7:21 | Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. | |
Acts | VulgCont | 7:22 | Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis. | |
Acts | VulgCont | 7:23 | Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel. | |
Acts | VulgCont | 7:24 | Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Ægyptio. | |
Acts | VulgCont | 7:25 | Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. | |
Acts | VulgCont | 7:26 | Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? | |
Acts | VulgCont | 7:27 | Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos? | |
Acts | VulgCont | 7:29 | Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. | |
Acts | VulgCont | 7:30 | Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammæ rubi. | |
Acts | VulgCont | 7:31 | Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: | |
Acts | VulgCont | 7:32 | Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. | |
Acts | VulgCont | 7:33 | Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. | |
Acts | VulgCont | 7:34 | Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. | |
Acts | VulgCont | 7:35 | Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? Hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo. | |
Acts | VulgCont | 7:36 | Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. | |
Acts | VulgCont | 7:37 | Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis. | |
Acts | VulgCont | 7:38 | Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. | |
Acts | VulgCont | 7:39 | Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, | |
Acts | VulgCont | 7:40 | dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. | |
Acts | VulgCont | 7:41 | Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et lætabantur in operibus manuum suarum. | |
Acts | VulgCont | 7:42 | Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? | |
Acts | VulgCont | 7:43 | Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Babylonem. | |
Acts | VulgCont | 7:44 | Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat. | |
Acts | VulgCont | 7:45 | Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, | |
Acts | VulgCont | 7:49 | Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? Aut quis locus requietionis meæ est? | |
Acts | VulgCont | 7:51 | Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos. | |
Acts | VulgCont | 7:52 | Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidæ fuistis: | |
Acts | VulgCont | 7:55 | Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. | |
Acts | VulgCont | 7:56 | Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. | |
Acts | VulgCont | 7:57 | Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus. | |
Acts | VulgCont | 7:58 | Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum. | |